Skip to content

Latest commit

 

History

History
67 lines (50 loc) · 2.77 KB

1990_decretum_de_variatione_inducenda.md

File metadata and controls

67 lines (50 loc) · 2.77 KB
title promulgated source
De variatione inducenda in n. 5 "Normarum universalium de anno liturgico et de calendaroio"
1990-04-22 Prot. CD 500/89

DE VARIATIONE INDUCENDA IN N. 5 "NORMARUM UNIVERSALIUM DE ANNO LITURGICO ET DE CALENDAROIO"

Prot. CD 500/89

DECRETUM

Dominica, quippe quae sit fundamentum et nucleus totius anni liturgici, fidelium pietati proponi et inculcari debet ut primordialis dies festus (cf. Sacrosanctum Concilium, n. 106).

Norma haec, in Constitutione de sacra Liturgia statuta, principatum restituit celebrationi diei Domini super omnes ceteras celebrationes, "nisi revera sint maximi momenti" (Ibidem).

Hoc valet modo peculiari pro dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae, quae praecedentiam habent super omnes celebrationes, etiam gradu sollemnitatis peragendas.

Quando vero sollemnitates occurrunt in his dominicis, iuxta n. 5 "Normarum universalium de anno liturgico et de calendario" sabbato anticipari debent.

Experientia autem pastoralis ostendit quod solutio huiusmodi nonnullas praebet difficultates, praesertim quoad occurrentiam celebrationis Missae vespertinae et II Vesperarum Liturgiae Horarum cuiusdam sollemnitatis cum celebratione Missae vespertinae et I Vesperarum diei dominicae.

Ad celebrationem, quantum fieri potest, integre servandam sive diei dominicae sive sollemnitatum, quae fidelium pietati omnimode sunt acceptae, Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum praesenti Decreto variationem inducit in n. 5 "Normarum universalium de anno liturgico et de calendario", prout sequitur:

"Propter suum peculiare momentum, dominica suam cedit celebrationem solummodo sollemnitatibus necnon festis Domini; dominicae vero Adventus, Quadragesimae et Paschae super omnia festa Domini et super omnes sollemnitates praecedentiam habent. Sollemnitates autem in his dominicis occurrentes ad feriam secundam sequentem transferuntur, nisi agatur de occurrentia in Dominica in Palmis aut in Dominica Resurrectionis Domini".

Posthac norma ita instaurata ab omnibus erit servanda.

Ad Calendaria particularia nationum vel dioecesium vel familiarum religiosarum pro anno Domini 1991 iam exarata, quod attinet, conceditur ut servari possit solutio in iisdem Calendariis iam praevisa, ad normam usque in praesens tempus vigentem.

Ea quae hoc Decreto, ab hac Congregatione apparato, continentur, Summus Pontifex IOANNES PAULUS II approbavit et confirmavit idemque Decretum publici iuris fieri iussit.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 22 aprilis 1990, Dominica II Paschae "in albis".

Eduardus Card. Martínez Praefectus

Ludovicus Kada Archiep. tit. Thibicen. a Secretis